About this book
. 1865 edition. : ...procuratio tractatur, paragraphis pendeat, disputationem de ea materie continuare videtur; tertia, quod jurisconsultus Romanus ipse inter mandatum et delegationem maximo discrimine distinguit, dum legi i. §. 19. Unde apparet mandati jus delegationis juri contrarium esse, quoniam novimus stipulationem inter delegatarium et delegatum ex pristinis causis prorsus non pendere.--Novo igitur hoc nobis erit documento mandatum inter delegantem et delegatarium fere non extare. Denique ad confirmandam nostram sententiam illud legem 4. §.20 (44, 4) adjungit, qua contrarium delegationis jus cum mandato comparare videtur. L. 4. §. 20. (44, 4). „Item quaeritur, si debitor meus te circumveniebat, teque mihi reum dederit, egoque abs te stipulatus fuero, deinde petarn, an doli mali exceptio obstet. Et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris mei adversus me excipere, quum non ego te circumvenerim, adversus ipsum autem debitorem meum poteris experiri.11 Hoc autem rursus inter L 4. §. 19 et 1. 4. §. 20 discrimen quibusdam de causis in controversiam vocatum est. Muehlenbruch enim (Doctrina Pand. §. 494) discrimen inter eas leges intercedere concedens, putat id in eo positum esse, quod in 1. 4. §. 19 quidem delegatarius, quum non ignoret dolum delegantis, ipse in dolo versetur, in 1. 4. §. 20 autem dolum delegantis ignoret. Puchta contra (Pandecten §. 275) ex 1.4. §. 19 collegit, etiamturn, si mandatarius dolum mandantis nesciat, ei tamen exceptiones, ex persona mandantis petitas, nocere. Ac ne hac quidem de re Puchta errat: etenim si accuratius locos illos perspiciemus, discrimen eorum minime in doli inscientia scientiave, quarum nulla in illis legibus mentio fit, sed in hisce verbis positum esse cognoscemus: mandavi Titio ut a te stipularetur" et „si debitor meus.... te mihi reum dederit." Mandandi igitur verbum ei dicto opponi videtur, quo technice delegatio significari solet. Itaque...
Similar books
Rummaging the shelves…
Reviews
Loading reviews…
