About this book
Excerpt: ...nec pudet esse, cado. Est mihi quod castis, neque prelum passa, racemis Palmite virgineo protulit uva parens. Hoc mihi, ter denis sat enim maturuit annis, Tandem, ecce, e dolio praebibit hasta suo.145 Jamque it; et ô quanto calet actus aromate torrens, Acer ut hinc aura divite currit odor! Quae rosa per cyathos volitat tam vina Falernos? Massica quae tanto sidere vina tremunt? O ego nescibam; atque ecce est vinum illud amoris, Unde ego sim tantis, unde ego par cyathis. Vincor: et ô istis totus prope misceor auris: Non ego sum tantis, non ego par cyathis. Sed quid ego invicti metuo bona robora vini? Ecce est, quae validum diluit 84 unda merum. On the day of the Lord's Passion. Should I be dull? Fastings farewell! Sweet wine I have
Similar books
Rummaging the shelves…
Reviews
Loading reviews…
